- THNETOPSYCHITAE
- THNETOPSYCHITAEquos molli nimis nomine inter haereticos refert Iohannes Damascenus, l. de Heresibus, ne Christianô quidem ullatenus digni, circa A. C. 530. hominum animas pecudum animis similes induxêre, atque eos una. cum corporibus interire, dixerunt. Quibus adhuc levius peccârunt, circa A. C. 249. Arabici, quianimas quidem cum corporibus intetire, extremô tamen iudiciô resuscitatum iri, crediderunt. Quorum causa cum ingens convenislet Concilium, in eo omnes ad fidem rectam ab Origine sunt conversi. Vide de illis Augustin. Haer. 83. Rufimum, c. 27. Nicephorum, l. 5. c. 23. et Eusebium, Histor. Eccles. l. 6. c. 37. Adde Ioann. Gerh. Vosl. de Idolol. l. 3, c. 40.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.